Fondare 1464 Risultati per: Fer
stylo ferreo et plumbi lamina, vel celte sculpantur in silice? (Liber Iob 19, 24)
Fugiet arma ferrea, et irruet in arcum æreum. (Liber Iob 20, 24)
Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt. (Liber Iob 21, 13)
Quid prodest Deo, si justus fueris? aut quid ei confers, si immaculata fuerit via tua? (Liber Iob 22, 3)
Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium, et usque ad inferos peccatum illius. (Liber Iob 24, 19)
Elevati sunt ad modicum, et non subsistent: et humiliabuntur sicut omnia, et auferentur, et sicut summitates spicarum conterentur. (Liber Iob 24, 24)
Nudus est infernus coram illo, et nullum est operimentum perditioni. (Liber Iob 26, 6)
Dives, cum dormierit, nihil secum auferet: aperiet oculos suos, et nihil inveniet. (Liber Iob 27, 19)
Tollet eum ventus urens, et auferet, et velut turbo rapiet eum de loco suo. (Liber Iob 27, 21)
Ferrum de terra tollitur, et lapis solutus calore in æs vertitur. (Liber Iob 28, 2)
Non conferetur tinctis Indiæ coloribus, nec lapidi sardonycho pretiosissimo vel sapphiro. (Liber Iob 28, 16)
eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non esset adjutor. (Liber Iob 29, 12)