Fondare 1464 Risultati per: Fer
Respondens autem Jesus, ait: O generatio incredula, et perversa, quousque ero vobiscum? usquequo patiar vos? Afferte huc illum ad me. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 16)
Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 43)
omni enim habenti dabitur, et abundabit: ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 29)
Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et dæmonia habentes: (Evangelium secundum Marcum 1, 32)
et dicit ei: Vide nemini dixeris: sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua, quæ præcepit Moyses in testimonium illis. (Evangelium secundum Marcum 1, 44)
Et venerunt ad eum ferentes paralyticum, qui a quatuor portabatur. (Evangelium secundum Marcum 2, 3)
Et cum non possent offerre eum illi præ turba, nudaverunt tectum ubi erat: et patefacientes submiserunt grabatum in quo paralyticus jacebat. (Evangelium secundum Marcum 2, 4)
Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus: et tunc jejunabunt in illis diebus. (Evangelium secundum Marcum 2, 20)
Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri: alioquin aufert supplementum novum a veteri, et major scissura fit. (Evangelium secundum Marcum 2, 21)
Et aliud cecidit in terram bonam: et dabat fructum ascendentem et crescentem, et afferebat unum triginta, unum sexaginta, et unum centum. (Evangelium secundum Marcum 4, 8)
Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum, et cum audierint, confestim venit Satanas, et aufert verbum, quod seminatum est in cordibus eorum. (Evangelium secundum Marcum 4, 15)
Qui enim habet, dabitur illi: et qui non habet, etiam quod habet auferetur ab eo. (Evangelium secundum Marcum 4, 25)