Fondare 4228 Risultati per: Fe
Cumque siluerint duces exercitus, et finem loquendi fecerint, unusquisque suos ad bellandum cuneos præparabit. (Liber Deuteronomii 20, 9)
Siquando accesseris ad expugnandam civitatem, offeres ei primum pacem. (Liber Deuteronomii 20, 10)
Si qua autem ligna non sunt pomifera, sed agrestia, et in ceteros apta usus, succide, et instrue machinas, donec capias civitatem, quæ contra te dimicat. (Liber Deuteronomii 20, 20)
Et venient majores natu civitatis illius ad interfectum, lavabuntque manus suas super vitulam, quæ in valle percussa est, (Liber Deuteronomii 21, 6)
propitius esto populo tuo Israël, quem redemisti, Domine, et ne reputes sanguinem innocentem in medio populi tui Israël. Et auferetur ab eis reatus sanguinis: (Liber Deuteronomii 21, 8)
tu autem alienus eris ab innocentis cruore, qui fusus est, cum feceris quod præcepit Dominus. (Liber Deuteronomii 21, 9)
volueritque substantiam inter filios suos dividere, non poterit filium dilectæ facere primogenitum, et præferre filio odiosæ: (Liber Deuteronomii 21, 16)
lapidibus eum obruet populus civitatis, et morietur, ut auferatis malum de medio vestri, et universus Israël audiens pertimescat. (Liber Deuteronomii 21, 21)
Non induetur mulier veste virili, nec vir utetur veste feminea: abominabilis enim apud Deum est qui facit hæc. (Liber Deuteronomii 22, 5)
tollent eam pater et mater ejus, et ferent secum signa virginitatis ejus ad seniores urbis qui in porta sunt: (Liber Deuteronomii 22, 15)
ejicient eam extra fores domus patris sui, et lapidibus obruent viri civitatis illius, et morietur: quoniam fecit nefas in Israël, ut fornicaretur in domo patris sui: et auferes malum de medio tui. (Liber Deuteronomii 22, 21)
Si dormierit vir cum uxore alterius, uterque morietur, id est, adulter et adultera: et auferes malum de Israël. (Liber Deuteronomii 22, 22)