Fondare 4228 Risultati per: Fe
Unde et vos inter ceteros festos dies, hanc habetote diem, et celebrate eam cum omni lætitia, ut et in posterum cognoscatur, (Liber Esther 16, 22)
Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Job, et sanctificabat illos: consurgensque diluculo, offerebat holocausta pro singulis. Dicebat enim: Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis. Sic faciebat Job cunctis diebus. (Liber Iob 1, 5)
Sed et illo adhuc loquente, venit alius, et dixit: Chaldæi fecerunt tres turmas, et invaserunt camelos, et tulerunt eos, necnon et pueros percusserunt gladio: et ego fugi solus, ut nuntiarem tibi. (Liber Iob 1, 17)
Ibi impii cessaverunt a tumultu, et ibi requieverunt fessi robore. (Liber Iob 3, 17)
Nunc autem venit super te plaga, et defecisti ; tetigit te, et conturbatus es. (Liber Iob 4, 5)
Ubi est timor tuus, fortitudo tua, patientia tua, et perfectio viarum tuarum? (Liber Iob 4, 6)
Qui autem reliqui fuerint, auferentur ex eis ; morientur, et non in sapientia. (Liber Iob 4, 21)
Ingredieris in abundantia sepulchrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo. (Liber Iob 5, 26)
aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum? aut potest aliquis gustare quod gustatum affert mortem? (Liber Iob 6, 6)
Numquid dixi: Afferte mihi, et de substantia vestra donate mihi? (Liber Iob 6, 22)
Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, et in ventum verba profertis. (Liber Iob 6, 26)
Sicut consumitur nubes, et pertransit, sic qui descenderit ad inferos, non ascendet. (Liber Iob 7, 9)