Fondare 4228 Risultati per: Fe
ita ut etiam hi qui offerebant Domino holocausta, præcincti ciliciis offerrent sacrificia Domino, et erat cinis super capita eorum. (Liber Iudith 4, 16)
Nuntiatumque est Holoferni principi militiæ Assyriorum, quod filii Israël præpararent se ad resistendum, ac montium itinera conclusissent: (Liber Iudith 5, 1)
Si vero non est offensio populi hujus coram Deo suo, non poterimus resistere illis, quoniam Deus eorum defendet illos: et erimus in opprobrium universæ terræ. (Liber Iudith 5, 25)
Et factum est, cum cessasset loqui Achior verba hæc, irati sunt omnes magnates Holofernis, et cogitabant interficere eum, dicentes ad alterutrum: (Liber Iudith 5, 26)
Factum est autem cum cessassent loqui, indignatus Holofernes vehementer, dixit ad Achior: (Liber Iudith 6, 1)
Quoniam prophetasti nobis, dicens quod gens Israël defendatur a Deo suo, ut ostendam tibi quoniam non est deus nisi Nabuchodonosor, (Liber Iudith 6, 2)
Tunc Holofernes præcepit servis suis ut comprehenderent Achior, et perducerent eum in Bethuliam, et traderent eum in manus filiorum Israël. (Liber Iudith 6, 7)
Et accipientes eum servi Holofernis, profecti sunt per campestria: sed cum appropinquassent ad montana, exierunt contra eos fundibularii. (Liber Iudith 6, 8)
In medio itaque seniorum, et in conspectu omnium, Achior dixit omnia quæ locutus ipse fuerat ab Holoferne interrogatus: et qualiter populus Holofernis voluisset propter hoc verbum interficere eum, (Liber Iudith 6, 12)
et quemadmodum ipse Holofernes iratus jusserit eum Israëlitis hac de causa tradi, ut dum vicerit filios Israël, tunc et ipsum Achior diversis jubeat interire suppliciis, propter hoc quod dixisset: Deus cæli defensor eorum est. (Liber Iudith 6, 13)
Tunc Ozias, finito consilio, suscepit eum in domum suam, et fecit ei cœnam magnam. (Liber Iudith 6, 19)
Et vocatis omnibus presbyteris, simul expleto jejunio refecerunt. (Liber Iudith 6, 20)