Fondare 410 Risultati per: Factum
Et vidit Gorgias quod in fugam conversi sunt sui, et succenderunt castra: fumus enim, qui videbatur, declarabat quod factum est. (Liber I Maccabaeorum 4, 20)
Et factum est, ut audierunt gentes in circuitu quia ædificatum est altare et sanctuarium sicut prius, iratæ sunt valde: (Liber I Maccabaeorum 5, 1)
Et factum est diluculo, cum elevassent oculos suos, ecce populus multus, cujus non erat numerus, portantes scalas et machinas ut comprehenderent munitionem, et expugnarent eos. (Liber I Maccabaeorum 5, 30)
Et factum est ut audivit rex sermones istos, expavit, et commotus est valde: et decidit in lectum, et incidit in languorem præ tristitia, quia non factum est ei sicut cogitabat. (Liber I Maccabaeorum 6, 8)
Et factum est, ut ingressus est domum regni patrum suorum, comprehendit exercitus Antiochum et Lysiam, ut adducerent eos ad eum. (Liber I Maccabaeorum 7, 2)
Et factum est: post obitum Judæ emerserunt iniqui in omnibus finibus Israël, et exorti sunt omnes qui operabantur iniquitatem. (Liber I Maccabaeorum 9, 23)
Et factum est, ut viderunt qui interpellabant gloriam ejus, quæ prædicabatur, et opertum eum purpura, fugerunt omnes: (Liber I Maccabaeorum 10, 64)
Et factum est, ut audivit Alexander rex sermones istos, addidit adhuc glorificare Jonathan. (Liber I Maccabaeorum 10, 88)
Utque hoc factum est, et tempus affuit quo sol refulsit, qui prius erat in nubilo, accensus est ignis magnus, ita ut omnes mirarentur. (Liber II Maccabaeorum 1, 22)
Quod ut factum est, ex eis flamma accensa est: sed ex lumine quod refulsit ab altari, consumpta est. (Liber II Maccabaeorum 1, 32)
Considerans autem rex, et rem diligenter examinans, fecit ei templum, ut probaret quod factum erat: (Liber II Maccabaeorum 1, 34)
Cum autem Machabæo nuntiatum esset quod factum est, principibus populi congregatis accusavit quod pecunia fratres vendidissent, adversariis eorum dimissis. (Liber II Maccabaeorum 10, 21)
