Fondare 240 Risultati per: Facta
Quæ cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quæ facta fuerant. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 11)
Et vox facta est de cælis: Tu es Filius meus dilectus, in te complacui. (Evangelium secundum Marcum 1, 11)
Et facta est procella magna venti, et fluctus mittebat in navim, ita ut impleretur navis. (Evangelium secundum Marcum 4, 37)
Et exsurgens comminatus est vento, et dixit mari: Tace, obmutesce. Et cessavit ventus: et facta est tranquillitas magna. (Evangelium secundum Marcum 4, 39)
Et vestimenta ejus facta sunt splendentia, et candida nimis velut nix, qualia fullo non potest super terram candida facere. (Evangelium secundum Marcum 9, 2)
Et facta est nubes obumbrans eos: et venit vox de nube, dicens: Hic est Filius meus carissimus: audite illum. (Evangelium secundum Marcum 9, 6)
Et cum vespera facta esset, egrediebatur de civitate. (Evangelium secundum Marcum 11, 19)
Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos, et dicentes: Ut quid perditio ista unguenti facta est? (Evangelium secundum Marcum 14, 4)
Et facta hora sexta, tenebræ factæ sunt per totam terram usque in horam nonam. (Evangelium secundum Marcum 15, 33)
Ecce enim ut facta est vox salutationis tuæ in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo. (Evangelium secundum Lucam 1, 44)
Hæc descriptio prima facta est a præside Syriæ Cyrino: (Evangelium secundum Lucam 2, 2)
Et subito facta est cum angelo multitudo militiæ cælestis laudantium Deum, et dicentium: (Evangelium secundum Lucam 2, 13)