Fondare 68 Risultati per: Faciens

  • Attende tibi, et doctrinæ: insta in illis. Hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt. (Epistula I ad Timotheum 4, 16)

  • Testor coram Deo et Christo Jesu, et electis angelis, ut hæc custodias sine præjudicio, nihil faciens in alteram partem declinando. (Epistula I ad Timotheum 5, 21)

  • Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens in orationibus meis, (Epistulam ad Philemonem 1, 4)

  • qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus, portansque omnia verbo virtutis suæ, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis: (Epistula ad Hebraeos 1, 3)

  • Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur: (Epistula ad Hebraeos 10, 28)

  • aptet vos in omni bono, ut faciatis ejus voluntatem: faciens in vobis quod placeat coram se per Jesum Christum: cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen. (Epistula ad Hebraeos 13, 21)

  • Carissimi, omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi vestra salute, necesse habui scribere vobis: deprecans supercertari semel traditæ sanctis fidei. (Epistula Iudae 1, 3)

  • Non intrabit in eam aliquod coinquinatum, aut abominationem faciens et mendacium, nisi qui scripti sunt in libro vitæ Agni. (Apocalypsis Ioannis 21, 27)


“Cuide de estar sempre em estado de graça.” São Padre Pio de Pietrelcina