Fondare 4228 Risultati per: Fé
Erudi filium tuum ; ne desperes: ad interfectionem autem ejus ne ponas animam tuam. (Liber Proverbiorum 19, 18)
Qui affligit patrem, et fugat matrem, ignominiosus est et infelix. (Liber Proverbiorum 19, 26)
Aurem audientem, et oculum videntem: Dominus fecit utrumque. (Liber Proverbiorum 20, 12)
Tolle vestimentum ejus qui fidejussor extitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo. (Liber Proverbiorum 20, 16)
hæreditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit. (Liber Proverbiorum 20, 21)
Hostiæ impiorum abominabiles, quia offeruntur ex scelere. (Liber Proverbiorum 21, 27)
Qui pronus est ad misericordiam benedicetur: de panibus enim suis dedit pauperi. Victoriam et honorem acquiret qui dat munera ; animam autem aufert accipientium. (Liber Proverbiorum 22, 9)
Noli esse cum his qui defigunt manus suas, et qui vades se offerunt pro debitis: (Liber Proverbiorum 22, 26)
Tu virga percuties eum, et animam ejus de inferno liberabis. (Liber Proverbiorum 23, 14)
quia habebis spem in novissimo, et præstolatio tua non auferetur. (Liber Proverbiorum 23, 18)
Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt: (Liber Proverbiorum 23, 20)
ne forte videat Dominus, et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam. (Liber Proverbiorum 24, 18)