Fondare 4228 Risultati per: Fé
Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur. Dies formabuntur, et nemo in eis. (Liber Psalmorum 138, 16)
Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi. (Liber Psalmorum 138, 22)
Sicut crassitudo terræ erupta est super terram, dissipata sunt ossa nostra secus infernum. (Liber Psalmorum 140, 7)
Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei ; in te speravi, non auferas animam meam. (Liber Psalmorum 140, 8)
Velociter exaudi me, Domine ; defecit spiritus meus. Non avertas faciem tuam a me, et similis ero descendentibus in lacum. (Liber Psalmorum 142, 7)
qui fecit cælum et terram, mare, et omnia quæ in eis sunt. (Liber Psalmorum 145, 6)
Præcinite Domino in confessione ; psallite Deo nostro in cithara. (Liber Psalmorum 146, 7)
Non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis. Alleluja. (Liber Psalmorum 147, 9)
montes, et omnes colles ; ligna fructifera, et omnes cedri ; (Liber Psalmorum 148, 9)
Confessio ejus super cælum et terram ; et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis ejus ; filiis Israël, populo appropinquanti sibi. Alleluja. (Liber Psalmorum 148, 14)
Lætetur Israël in eo qui fecit eum, et filii Sion exsultent in rege suo. (Liber Psalmorum 149, 2)
ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis ; (Liber Psalmorum 149, 8)