Fondare 6596 Risultati per: Eum
Et illa respondit: Sicut locuti estis, ita fiat: dimittensque eos ut pergerent, appendit funiculum coccineum in fenestra. (Liber Iosue 2, 21)
Igitur Josue de nocte consurgens movit castra: egredientesque de Setim, venerunt ad Jordanem ipse et omnes filii Israël, et morati sunt ibi tres dies. (Liber Iosue 3, 1)
Dixitque Dominus ad Josue: Hodie incipiam exaltare te coram omni Israël: ut sciant quod sicut cum Moyse fui, ita et tecum sim. (Liber Iosue 3, 7)
Dixitque Josue ad filios Israël: Accedite huc, et audite verbum Domini Dei vestri. (Liber Iosue 3, 9)
Parate duodecim viros de tribubus Israël, singulos per singulas tribus. (Liber Iosue 3, 12)
Igitur egressus est populus de tabernaculis suis, ut transiret Jordanem: et sacerdotes, qui portabant arcam fœderis, pergebant ante eum. (Liber Iosue 3, 14)
Populus autem incedebat contra Jericho: et sacerdotes qui portabant arcam fœderis Domini, stabant super siccam humum in medio Jordanis accincti, omnisque populus per arentem alveum transibat. (Liber Iosue 3, 17)
Vocavitque Josue duodecim viros, quos elegerat de filiis Israël, singulos de singulis tribubus, (Liber Iosue 4, 4)
et ait ad eos: Ite ante arcam Domini Dei vestri ad Jordanis medium, et portate inde singuli singulos lapides in humeris vestris, juxta numerum filiorum Israël, (Liber Iosue 4, 5)
respondebitis eis: Defecerunt aquæ Jordanis ante arcam fœderis Domini, cum transiret eum: idcirco positi sunt lapides isti in monimentum filiorum Israël usque in æternum. (Liber Iosue 4, 7)
Fecerunt ergo filii Israël sicut præcepit eis Josue, portantes de medio Jordanis alveo duodecim lapides, ut Dominus ei imperarat, juxta numerum filiorum Israël, usque ad locum in quo castrametati sunt, ibique posuerunt eos. (Liber Iosue 4, 8)
Filii quoque Ruben, et Gad, et dimidia tribus Manasse, armati præcedebant filios Israël, sicut eis præceperat Moyses: (Liber Iosue 4, 12)