Mosaico decorativo

Fondare 6596 Risultati per: Eum

  • Habitabit tecum in loco, qui ei placuerit, et in una urbium tuarum requiescet: ne contristes eum. (Liber Deuteronomii 23, 16)

  • Non erit meretrix de filiabus Israël, nec scortator de filiis Israël. (Liber Deuteronomii 23, 17)

  • Non offeres mercedem prostibuli, nec pretium canis in domo Domini Dei tui, quidquid illud est quod voveris: quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum. (Liber Deuteronomii 23, 18)

  • Si deprehensus fuerit homo sollicitans fratrem suum de filiis Israël, et vendito eo acceperit pretium, interficietur, et auferes malum de medio tui. (Liber Deuteronomii 24, 7)

  • Sin autem eum, qui peccavit, dignum viderint plagis: prosternent, et coram se facient verberari. Pro mensura peccati erit et plagarum modus: (Liber Deuteronomii 25, 2)

  • et primogenitum ex ea filium nomine illius appellabit, ut non deleatur nomen ejus ex Israël. (Liber Deuteronomii 25, 6)

  • Sin autem noluerit accipere uxorem fratris sui, quæ ei lege debetur, perget mulier ad portam civitatis, et interpellabit majores natu, dicetque: Non vult frater viri mei suscitare nomen fratris sui in Israël, nec me in conjugem sumere. (Liber Deuteronomii 25, 7)

  • Statimque accersiri eum facient, et interrogabunt. Si responderit: Nolo eam uxorem accipere: (Liber Deuteronomii 25, 8)

  • accedet mulier ad eum coram senioribus, et tollet calceamentum de pede ejus, spuetque in faciem illius, et dicet: Sic fiet homini, qui non ædificat domum fratris sui. (Liber Deuteronomii 25, 9)

  • Et vocabitur nomen illius in Israël, Domus discalceati. (Liber Deuteronomii 25, 10)

  • Abominatur enim Dominus tuus eum qui facit hæc, et aversatur omnem injustitiam. (Liber Deuteronomii 25, 16)

  • quomodo occurrerit tibi, et extremos agminis tui, qui lassi residebant, ceciderit, quando tu eras fame et labore confectus: et non timuerit Deum. (Liber Deuteronomii 25, 18)


"Enquanto estivermos vivos sempre seremos tentados. A vida é uma contínua luta." São Padre Pio de Pietrelcina