Fondare 6596 Risultati per: Eum
Dixitque Dominus ad Moysen: Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israël, et quiescant querelæ eorum a me, ne moriantur. (Liber Numeri 17, 10)
Dixerunt autem filii Israël ad Moysen: Ecce consumpti sumus, omnes perivimus. (Liber Numeri 17, 12)
Excubate in custodia sanctuarii, et in ministerio altaris: ne oriatur indignatio super filios Israël. (Liber Numeri 18, 5)
Ego dedi vobis fratres vestros Levitas de medio filiorum Israël, et tradidi donum Domino, ut serviant in ministeriis tabernaculi ejus. (Liber Numeri 18, 6)
Locutusque est Dominus ad Aaron: Ecce dedi tibi custodiam primitiarum mearum. Omnia quæ sanctificantur a filiis Israël, tradidi tibi et filiis tuis pro officio sacerdotali legitima sempiterna. (Liber Numeri 18, 8)
Primitias autem, quas voverint et obtulerint filii Israël, tibi dedi, et filiis tuis, ac filiabus tuis, jure perpetuo: qui mundus est in domo tua, vescetur eis. (Liber Numeri 18, 11)
Omne quod ex voto reddiderint filii Israël, tuum erit. (Liber Numeri 18, 14)
Omnes primitias sanctuarii, quas offerunt filii Israël Domino, tibi dedi, et filiis, ac filiabus tuis, jure perpetuo. Pactum salis est sempiternum coram Domino, tibi ac filiis tuis. (Liber Numeri 18, 19)
Dixitque Dominus ad Aaron: In terra eorum nihil possidebitis, nec habebitis partem inter eos: ego pars et hæreditas tua in medio filiorum Israël. (Liber Numeri 18, 20)
Filiis autem Levi dedi omnes decimas Israëlis in possessionem, pro ministerio, quo serviunt mihi in tabernaculo fœderis: (Liber Numeri 18, 21)
ut non accedant ultra filii Israël ad tabernaculum, nec committant peccatum mortiferum, (Liber Numeri 18, 22)
Præcipe Levitis, atque denuntia: Cum acceperitis a filiis Israël decimas, quas dedi vobis, primitias earum offerte Domino, id est, decimam partem decimæ, (Liber Numeri 18, 26)