Fondare 6596 Risultati per: Eum
Hæc est pars hominis impii apud Deum, et hæreditas violentorum, quam ob Omnipotente suscipient. (Liber Iob 27, 13)
Apprehendet eum quasi aqua inopia: nocte opprimet eum tempestas. (Liber Iob 27, 20)
Tollet eum ventus urens, et auferet, et velut turbo rapiet eum de loco suo. (Liber Iob 27, 21)
Et mittet super eum, et non parcet: de manu ejus fugiens fugiet. (Liber Iob 27, 22)
Stringet super eum manus suas, et sibilabit super illum, intuens locum ejus. (Liber Iob 27, 23)
Quando splendebat lucerna ejus super caput meum, et ad lumen ejus ambulabam in tenebris: (Liber Iob 29, 3)
Qui me audiebant, expectabant sententiam, et intenti tacebant ad consilium meum. (Liber Iob 29, 21)
Verbis meis addere nihil audebant, et super illos stillabat eloquium meum. (Liber Iob 29, 22)
Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me, et frenum posuit in os meum. (Liber Iob 30, 11)
Redactus sum in nihilum: abstulisti quasi ventus desiderium meum, et velut nubes pertransiit salus mea. (Liber Iob 30, 15)
Nocte os meum perforatur doloribus, et qui me comedunt, non dormiunt. (Liber Iob 30, 17)
In multitudine eorum consumitur vestimentum meum, et quasi capitio tunicæ succinxerunt me. (Liber Iob 30, 18)