Fondare 6596 Risultati per: Eum
Oculi enim Israël caligabant præ nimia senectute, et clare videre non poterat. Applicitosque ad se, deosculatus et circumplexus eos, (Liber Genesis 48, 10)
Et posuit Ephraim ad dexteram suam, id est, ad sinistram Israël: Manassen vero in sinistra sua, ad dexteram scilicet patris, applicuitque ambos ad eum. (Liber Genesis 48, 13)
angelus, qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis: et invocetur super eos nomen meum, nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac, et crescant in multitudinem super terram. (Liber Genesis 48, 16)
Benedixitque eis in tempore illo, dicens: In te benedicetur Israël, atque dicetur: Faciat tibi Deus sicut Ephraim, et sicut Manasse. Constituitque Ephraim ante Manassen. (Liber Genesis 48, 20)
Congregamini, et audite, filii Jacob, audite Israël patrem vestrum: (Liber Genesis 49, 2)
Maledictus furor eorum, quia pertinax: et indignatio eorum, quia dura: dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israël. (Liber Genesis 49, 7)
Catulus leonis Juda: ad prædam, fili mi, ascendisti: requiescens accubuisti ut leo, et quasi leæna: quis suscitabit eum? (Liber Genesis 49, 9)
Dan judicabit populum suum sicut et alia tribus in Israël. (Liber Genesis 49, 16)
Gad, accinctus præliabitur ante eum: et ipse accingetur retrorsum. (Liber Genesis 49, 19)
Sed exasperaverunt eum et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula. (Liber Genesis 49, 23)
Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob: inde pastor egressus est, lapis Israël. (Liber Genesis 49, 24)
Omnes hi in tribubus Israël duodecim: hæc locutus est eis pater suus, benedixitque singulis benedictionibus propriis. (Liber Genesis 49, 28)