Fondare 6596 Risultati per: Eum
Intellexeruntque principes curruum quod non esset rex Israël, et cessaverunt ab eo. (Liber I Regum 22, 33)
Vir autem quidam tetendit arcum, in incertum sagittam dirigens, et casu percussit regem Israël inter pulmonem et stomachum. At ille dixit aurigæ suo : Verte manum tuam, et ejice me de exercitu, quia graviter vulneratus sum. (Liber I Regum 22, 34)
Commissum est ergo prælium in die illa, et rex Israël stabat in curru suo contra Syros, et mortuus est vespere : fluebat autem sanguis plagæ in sinum currus, (Liber I Regum 22, 35)
Reliqua autem sermonum Achab, et universa quæ fecit, et domus eburnea quam ædificavit, cunctarumque urbium quas exstruxit, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël ? (Liber I Regum 22, 39)
Josaphat vero filius Asa regnare cœperat super Judam anno quarto Achab regis Israël. (Liber I Regum 22, 41)
Pacemque habuit Josaphat cum rege Israël. (Liber I Regum 22, 45)
Ochozias autem filius Achab regnare cœperat super Israël in Samaria, anno septimodecimo Josaphat regis Juda : regnavitque super Israël duobus annis. (Liber I Regum 22, 52)
Et fecit malum in conspectu Domini, et ambulavit in via patris sui et matris suæ, et in via Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël. (Liber I Regum 22, 53)
Servivit quoque Baal, et adoravit eum, et irritavit Dominum Deum Israël, juxta omnia quæ fecerat pater ejus. (Liber I Regum 22, 54)
Prævaricatus est autem Moab in Israël, postquam mortuus est Achab. (Liber II Regum 1, 1)
Ceciditque Ochozias per cancellos cœnaculi sui, quod habebat in Samaria, et ægrotavit: misitque nuntios, dicens ad eos: Ite, consulite Beelzebub deum Accaron, utrum vivere queam de infirmitate mea hac. (Liber II Regum 1, 2)
Angelus autem Domini locutus est ad Eliam Thesbiten, dicens: Surge, et ascende in occursum nuntiorum regis Samariæ, et dices ad eos: Numquid non est Deus in Israël, ut eatis ad consulendum Beelzebub deum Accaron? (Liber II Regum 1, 3)