Fondare 6596 Risultati per: Eum
Acquiescens Benadad regi Asa, misit principes exercitus sui in civitates Israël, et percusserunt Ahion, et Dan, et Abeldomum Maacha, et universam Cenneroth, omnem scilicet terram Nephthali. (Liber I Regum 15, 20)
Nadab vero filius Jeroboam regnavit super Israël anno secundo Asa regis Juda : regnavitque super Israël duobus annis. (Liber I Regum 15, 25)
Et fecit quod malum est in conspectu Domini, et ambulavit in viis patris sui, et in peccatis ejus quibus peccare fecit Israël. (Liber I Regum 15, 26)
Insidiatus est autem ei Baasa filius Ahiæ de domo Issachar, et percussit eum in Gebbethon, quæ est urbs Philisthinorum : siquidem Nadab et omnis Israël obsidebant Gebbethon. (Liber I Regum 15, 27)
Cumque regnasset, percussit omnem domum Jeroboam : non dimisit ne unam quidem animam de semine ejus donec deleret eum, juxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu servi sui Ahiæ Silonitis, (Liber I Regum 15, 29)
propter peccata Jeroboam, quæ peccaverat, et quibus peccare fecerat Israël : et propter delictum quo irritaverat Dominum Deum Israël. (Liber I Regum 15, 30)
Reliqua autem sermonum Nadab, et omnia quæ operatus est, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël ? (Liber I Regum 15, 31)
Fuitque bellum inter Asa, et Baasa regem Israël, cunctis diebus eorum. (Liber I Regum 15, 32)
Anno tertio Asa regis Juda, regnavit Baasa filius Ahiæ super omnem Israël in Thersa, viginti quatuor annis. (Liber I Regum 15, 33)
Et fecit malum coram Domino, ambulavitque in via Jeroboam, et in peccatis ejus quibus peccare fecit Israël. (Liber I Regum 15, 34)
Pro eo quod exaltavi te de pulvere, et posui te ducem super populum meum Israël, tu autem ambulasti in via Jeroboam, et peccare fecisti populum meum Israël, ut me irritares in peccatis eorum : (Liber I Regum 16, 2)
Qui mortuus fuerit de Baasa in civitate, comedent eum canes : et qui mortuus fuerit ex eo in regione, comedent eum volucres cæli. (Liber I Regum 16, 4)