Mosaico decorativo

Fondare 6596 Risultati per: Eum

  • Elevatisque oculis, vidit senex sedentem hominem cum sarcinulis suis in platea civitatis, et dixit ad eum: Unde venis? et quo vadis? (Liber Iudicum 19, 17)

  • Introduxitque eum in domum suam, et pabulum asinis præbuit: ac postquam laverunt pedes suos, recepit eos in convivium. (Liber Iudicum 19, 21)

  • Egressusque est ad eos senex, et ait: Nolite, fratres, nolite facere malum hoc, quia ingressus est homo hospitium meum: et cessate ab hac stultitia. (Liber Iudicum 19, 23)

  • Quam cum esset ingressus, arripuit gladium, et cadaver uxoris cum ossibus suis in duodecim partes ac frusta concidens, misit in omnes terminos Israël. (Liber Iudicum 19, 29)

  • Quod cum vidissent singuli, conclamabant: Numquam res talis facta est in Israël, ex eo die quo ascenderunt patres nostri de Ægypto usque in præsens tempus: ferte sententiam, et in commune decernite quid facto opus sit. (Liber Iudicum 19, 30)

  • Egressi itaque sunt omnes filii Israël, et pariter congregati, quasi vir unus, de Dan usque Bersabee, et terra Galaad, ad Dominum in Maspha. (Liber Iudicum 20, 1)

  • Omnesque anguli populorum, et cunctæ tribus Israël in ecclesiam populi Dei convenerunt, quadringenta millia peditum pugnatorum. (Liber Iudicum 20, 2)

  • (Nec latuit filios Benjamin quod ascendissent filii Israël in Maspha.) Interrogatusque Levita, maritus mulieris interfectæ, quomodo tantum scelus perpetratum esset, (Liber Iudicum 20, 3)

  • Quam arreptam, in frusta concidi, misique partes in omnes terminos possessionis vestræ: quia numquam tantum nefas, et tam grande piaculum, factum est in Israël. (Liber Iudicum 20, 6)

  • Adestis, omnes filii Israël: decernite quid facere debeatis. (Liber Iudicum 20, 7)

  • Decem viri eligantur e centum ex omnibus tribubus Israël, et centum de mille, et mille de decem millibus, ut comportent exercitui cibaria, et possimus pugnare contra Gabaa Benjamin, et reddere ei pro scelere, quod meretur. (Liber Iudicum 20, 10)

  • Convenitque universus Israël ad civitatem, quasi homo unus eadem mente, unoque consilio. (Liber Iudicum 20, 11)


"O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas." São Padre Pio de Pietrelcina