Fondare 6596 Risultati per: Eum
Reversusque est omnis exercitus ad Josue in Maceda, ubi tunc erant castra, sani et integro numero: nullusque contra filios Israël mutire ausus est. (Liber Iosue 10, 21)
Feceruntque ministri ut sibi fuerat imperatum: et eduxerunt ad eum quinque reges de spelunca, regem Jerusalem, regem Hebron, regem Jerimoth, regem Lachis, regem Eglon. (Liber Iosue 10, 23)
Cumque educti essent ad eum, vocavit omnes viros Israël, et ait ad principes exercitus qui secum erant: Ite, et ponite pedes super colla regum istorum. Qui cum perrexissent, et subjectorum colla pedibus calcarent, (Liber Iosue 10, 24)
Transivit autem cum omni Israël de Maceda in Lebna, et pugnabat contra eam: (Liber Iosue 10, 29)
quam tradidit Dominus cum rege suo in manus Israël: percusseruntque urbem in ore gladii, et omnes habitatores ejus: non dimiserunt in ea ullas reliquias. Feceruntque regi Lebna sicut fecerant regi Jericho. (Liber Iosue 10, 30)
De Lebna transivit in Lachis cum omni Israël: et exercitu per gyrum disposito, oppugnabat eam. (Liber Iosue 10, 31)
Tradiditque Dominus Lachis in manus Israël, et cepit eam die altero, atque percussit in ore gladii, omnemque animam quæ fuerat in ea, sicut fecerat Lebna. (Liber Iosue 10, 32)
Ascendit quoque cum omni Israël de Eglon in Hebron, et pugnavit contra eam: (Liber Iosue 10, 36)
Percussit itaque Josue omnem terram montanam et meridianam atque campestrem, et Asedoth, cum regibus suis: non dimisit in ea ullas reliquias, sed omne quod spirare poterat interfecit, sicut præceperat ei Dominus Deus Israël, (Liber Iosue 10, 40)
universosque reges, et regiones eorum uno impetu cepit atque vastavit: Dominus enim Deus Israël pugnavit pro eo. (Liber Iosue 10, 42)
Reversusque est cum omni Israël ad locum castrorum in Galgala. (Liber Iosue 10, 43)
Conveneruntque omnes reges isti in unum ad aquas Merom, ut pugnarent contra Israël. (Liber Iosue 11, 5)