Fondare 4688 Risultati per: Et Fratres Ejus
Mulier alligata est legi quanto tempore vir ejus vivit, quod si dormierit vir ejus, liberata est: cui vult nubat, tantum in Domino. (Epistula I ad Corinthios 7, 39)
Si enim quis viderit eum, qui habet scientiam, in idolio recumbentem: nonne conscientia ejus, cum sit infirma, ædificabitur ad manducandum idolothyta? (Epistula I ad Corinthios 8, 10)
Sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis. (Epistula I ad Corinthios 8, 12)
numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi sicut et ceteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas? (Epistula I ad Corinthios 9, 5)
Quis militat suis stipendiis umquam? quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit? quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat? (Epistula I ad Corinthios 9, 7)
Omnia autem facio propter Evangelium: ut particeps ejus efficiar. (Epistula I ad Corinthios 9, 23)
Nolo enim vos ignorare fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, (Epistula I ad Corinthios 10, 1)
Domini est terra, et plenitudo ejus. (Epistula I ad Corinthios 10, 26)
Laudo autem vos fratres quod per omnia mei memores estis: et sicut tradidi vobis, præcepta mea tenetis. (Epistula I ad Corinthios 11, 2)
Itaque fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate. (Epistula I ad Corinthios 11, 33)
De spiritualibus autem, nolo vos ignorare fratres. (Epistula I ad Corinthios 12, 1)
Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens: quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione, aut in scientia, aut in prophetia, aut in doctrina? (Epistula I ad Corinthios 14, 6)