Mosaico decorativo

Fondare 946 Risultati per: Erit

  • Tu autem Daniel, claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum: plurimi pertransibunt, et multiplex erit scientia. (Prophetia Danielis 12, 4)

  • Et ego audivi, et non intellexi. Et dixi: Domine mi, quid erit post hæc? (Prophetia Danielis 12, 8)

  • Et erit numerus filiorum Israël quasi arena maris, quæ sine mensura est, et non numerabitur. Et erit in loco ubi dicetur eis: Non populus meus vos: dicetur eis: Filii Dei viventis. (Prophetia Osee 1, 10)

  • Et erit in die illa, ait Dominus: vocabit me, Vir meus, et non vocabit me ultra Baali. (Prophetia Osee 2, 16)

  • Et erit in die illa: exaudiam, dicit Dominus, exaudiam cælos, et illi exaudient terram. (Prophetia Osee 2, 21)

  • Et erit sicut populus, sic sacerdos ; et visitabo super eum vias ejus, et cogitationes ejus reddam ei. (Prophetia Osee 4, 9)

  • Ephraim in desolatione erit in die correptionis ; in tribubus Israël ostendi fidem. (Prophetia Osee 5, 9)

  • Quia ex Israël et ipse est: artifex fecit illum, et non est deus ; quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariæ. (Prophetia Osee 8, 6)

  • Ibunt rami ejus, et erit quasi oliva gloria ejus, et odor ejus ut Libani. (Prophetia Osee 14, 7)

  • Dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis ; quasi mane expansum super montes populus multus et fortis: similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis. (Prophetia Ioel 2, 2)

  • Et erit post hæc: effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ: senes vestri somnia somniabunt, et juvenes vestri visiones videbunt. (Prophetia Ioel 2, 28)

  • Et erit: omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit: quia in monte Sion et in Jerusalem erit salvatio, sicut dixit Dominus, et in residuis quos Dominus vocaverit. (Prophetia Ioel 2, 32)


“Leve Deus aos doente; valera’ mais do que qualquer tratamento!” São Padre Pio de Pietrelcina