Fondare 946 Risultati per: Erit
Onus Damasci. Ecce Damascus desinet esse civitas, et erit sicut acervus lapidum in ruina. (Liber Isaiae 17, 1)
Derelictæ civitates Aroër gregibus erunt, et requiescent ibi, et non erit qui exterreat. (Liber Isaiae 17, 2)
Et erit in die illa: attenuabitur gloria Jacob, et pinguedo carnis ejus marcescet. (Liber Isaiae 17, 4)
Et erit sicut congregans in messe quod restiterit, et brachium ejus spicas leget ; et erit sicut quærens spicas in valle Raphaim. (Liber Isaiae 17, 5)
Nudabitur alveus rivi a fonte suo, et omnis sementis irrigua siccabitur, arescet, et non erit. (Liber Isaiae 19, 7)
Et non erit Ægypto opus quod faciat caput et caudam, incurvantem et refrenantem. (Liber Isaiae 19, 15)
In die illa erit Ægyptus quasi mulieres ; et stupebunt, et timebunt a facie commotionis manus Domini exercituum, quam ipse movebit super eam. (Liber Isaiae 19, 16)
Et erit terra Juda Ægypto in pavorem ; omnis qui illius fuerit recordatus pavebit a facie consilii Domini exercituum, quod ipse cogitavit super eam. (Liber Isaiae 19, 17)
In die illa erit altare Domini in medio terræ Ægypti, et titulus Domini juxta terminum ejus. (Liber Isaiae 19, 19)
Erit in signum et in testimonium Domino exercituum in terra Ægypti ; clamabunt enim ad Dominum a facie tribulationis, et mittet eis salvatorem et propugnatorem qui liberet eos. (Liber Isaiae 19, 20)
In die illa erit via de Ægypto in Assyrios ; et intrabit Assyrius Ægyptum, et Ægyptius in Assyrios, et servient Ægyptii Assur. (Liber Isaiae 19, 23)
In die illa erit Israël tertius Ægyptio et Assyrio ; benedictio in medio terræ (Liber Isaiae 19, 24)