Fondare 946 Risultati per: Erit
Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua: quia nescis quid magis oriatur, hoc aut illud ; et si utrumque simul, melius erit. (Liber Ecclesiastes 11, 6)
In cogitationibus enim impii interrogatio erit ; sermonum autem illius auditio ad Deum veniet, ad correptionem iniquitatum illius. (Liber Sapientiae 1, 9)
qua extincta, cinis erit corpus nostrum, et spiritus diffundetur tamquam mollis aër ; et transibit vita nostra tamquam vestigium nubis, et sicut nebula dissolvetur quæ fugata est a radiis solis, et a calore illius aggravata. (Liber Sapientiae 2, 3)
Morte turpissima condemnemus eum ; erit enim ei respectus ex sermonibus illius. (Liber Sapientiae 2, 20)
Tamquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos, et in tempore erit respectus illorum. (Liber Sapientiae 3, 6)
Et si quidem longæ vitæ erunt, in nihilum computabuntur, et sine honore erit novissima senectus illorum: (Liber Sapientiae 3, 17)
Multigena autem impiorum multitudo non erit utilis, et spuria vitulamina non dabunt radices altas, nec stabile firmamentum collocabunt. (Liber Sapientiae 4, 3)
Justus autem si morte præoccupatus fuerit, in refrigerio erit ; (Liber Sapientiae 4, 7)
Cogitare ergo de illa sensus est consummatus, et qui vigilaverit propter illam cito securus erit. (Liber Sapientiae 6, 16)
Neque cum invidia tabescente iter habebo, quoniam talis homo non erit particeps sapientiæ. (Liber Sapientiae 6, 25)
Proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum, sciens quoniam mecum communicabit de bonis, et erit allocutio cogitationis et tædii mei. (Liber Sapientiae 8, 9)
Nam etsi quis erit consummatus inter filios hominum, si ab illo abfuerit sapientia tua, in nihilum computabitur. (Liber Sapientiae 9, 6)