Fondare 1299 Risultati per: Ergo
Exiit ergo Petrus, et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum. (Evangelium secundum Ioannem 20, 3)
Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita, (Evangelium secundum Ioannem 20, 6)
Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum: et vidit, et credidit: (Evangelium secundum Ioannem 20, 8)
Abierunt ergo iterum discipuli ad semetipsos. (Evangelium secundum Ioannem 20, 10)
Maria autem stabat ad monumentum foris, plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se, et prospexit in monumentum: (Evangelium secundum Ioannem 20, 11)
Cum ergo sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent clausæ, ubi erant discipuli congregati propter metum Judæorum: venit Jesus, et stetit in medio, et dixit eis: Pax vobis. (Evangelium secundum Ioannem 20, 19)
Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino. (Evangelium secundum Ioannem 20, 20)
Dixit ergo eis iterum: Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. (Evangelium secundum Ioannem 20, 21)
Dixerunt ergo ei alii discipuli: Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis: Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam. (Evangelium secundum Ioannem 20, 25)
Dixit ergo eis Jesus: Pueri, numquid pulmentarium habetis? Responderunt ei: Non. (Evangelium secundum Ioannem 21, 5)
Dicit eis: Mittite in dexteram navigii rete, et invenietis. Miserunt ergo: et jam non valebant illud trahere præ multitudine piscium. (Evangelium secundum Ioannem 21, 6)
Dixit ergo discipulus ille, quem diligebat Jesus, Petro: Dominus est. Simon Petrus cum audisset quia Dominus est, tunica succinxit se (erat enim nudus) et misit se in mare. (Evangelium secundum Ioannem 21, 7)
