Mosaico decorativo

Fondare 1299 Risultati per: Ergo

  • Percussit ergo Josue in die illo fœdus, et proposuit populo præcepta atque judicia in Sichem. (Liber Iosue 24, 25)

  • Oppugnantes ergo filii Juda Jerusalem, ceperunt eam, et percusserunt in ore gladii, tradentes cunctam incendio civitatem. (Liber Iudicum 1, 8)

  • At illa respondit: Da mihi benedictionem, quia terram arentem dedisti mihi: da et irriguam aquis. Dedit ergo ei Caleb irriguum superius, et irriguum inferius. (Liber Iudicum 1, 15)

  • Dimisit ergo Josue populum, et abierunt filii Israël unusquisque in possessionem suam, ut obtinerent eam: (Liber Iudicum 2, 6)

  • Dimisit ergo Dominus omnes nationes has, et cito subvertere noluit, nec tradidit in manus Josue. (Liber Iudicum 2, 23)

  • Humiliavit ergo Deus in die illo Jabin regem Chanaan coram filiis Israël: (Liber Iudicum 4, 23)

  • Ædificavit ergo ibi Gedeon altare Domino, vocavitque illud, Domini pax, usque in præsentem diem. Cumque adhuc esset in Ephra, quæ est familiæ Ezri, (Liber Iudicum 6, 24)

  • Assumptis ergo Gedeon decem viris de servis suis, fecit sicut præceperat ei Dominus. Timens autem domum patris sui, et homines illius civitatis, per diem noluit id facere, sed omnia nocte complevit. (Liber Iudicum 6, 27)

  • Et cum audieris quid loquantur, tunc confortabuntur manus tuæ, et securior ad hostium castra descendes. Descendit ergo ipse et Phara puer ejus in partem castrorum, ubi erant armatorum vigiliæ. (Liber Iudicum 7, 11)

  • Quibus ille ait: Cum ergo tradiderit Dominus Zebee et Salmana in manus meas, conteram carnes vestras cum spinis tribulisque deserti. (Liber Iudicum 8, 7)

  • Tulit ergo seniores civitatis et spinas deserti ac tribulos, et contrivit cum eis atque comminuit viros Soccoth. (Liber Iudicum 8, 16)

  • si ergo recte et absque vitio egistis cum Jerobaal et domo ejus, hodie lætamini in Abimelech, et ille lætetur in vobis. (Liber Iudicum 9, 19)


“Sigamos o caminho que nos conduz a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina