Fondare 2192 Risultati per: Eos
a vigesimo anno et supra, omnium virorum fortium ex Israël, et numerabitis eos per turmas suas, tu et Aaron. (Liber Numeri 1, 3)
et congregaverunt primo die mensis secundi, recensentes eos per cognationes, et domos, ac familias, et capita, et nomina singulorum a vigesimo anno et supra, (Liber Numeri 1, 18)
sed constitue eos super tabernaculum testimonii et cuncta vasa ejus, et quidquid ad cæremonias pertinet. Ipsi portabunt tabernaculum et omnia utensilia ejus: et erunt in ministerio, ac per gyrum tabernaculi metabuntur. (Liber Numeri 1, 50)
Metabuntur autem castra filii Israël unusquisque per turmas et cuneos atque exercitum suum. (Liber Numeri 1, 52)
Juxta verbum Domini recensuit eos Moyses, unumquemque juxta officium et onera sua, sicut præceperat ei Dominus. (Liber Numeri 4, 49)
Feceruntque ita filii Israël, et ejecerunt eos extra castra, sicut locutus erat Dominus Moysi. (Liber Numeri 5, 4)
Loquere ad filios Israël, et dices ad eos: Vir cujus uxor erraverit, maritumque contemnens (Liber Numeri 5, 12)
Loquere ad filios Israël, et dices ad eos: Vir, sive mulier, cum fecerint votum ut sanctificentur, et se voluerint Domino consecrare: (Liber Numeri 6, 2)
Itaque cum suscepisset Moyses plaustra et boves, tradidit eos Levitis. (Liber Numeri 7, 6)
Tolle Levitas de medio filiorum Israël, et purificabis eos (Liber Numeri 8, 6)
Cumque Levitæ fuerint coram Domino, ponent filii Israël manus suas super eos. (Liber Numeri 8, 10)
Et postea ingredientur tabernaculum fœderis, ut serviant mihi. Sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini: quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israël. (Liber Numeri 8, 15)
