Fondare 2192 Risultati per: Eos
Qui autem pascebant eos, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in agros. Et egressi sunt videre quid esset factum: (Evangelium secundum Marcum 5, 14)
Et vocavit duodecim: et cœpit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum. (Evangelium secundum Marcum 6, 7)
Et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi: et pedestres de omnibus civitatibus concurrerunt illuc, et prævenerunt eos. (Evangelium secundum Marcum 6, 33)
Et exiens vidit turbam multam Jesus: et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et cœpit docere multa. (Evangelium secundum Marcum 6, 34)
Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus, intuens in cælum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos: et duos pisces divisit omnibus. (Evangelium secundum Marcum 6, 41)
Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare. (Evangelium secundum Marcum 6, 46)
Et videns eos laborantes in remigando (erat enim ventus contrarius eis) et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare: et volebat præterire eos. (Evangelium secundum Marcum 6, 48)
et percurrentes universam regionem illam, cœperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse. (Evangelium secundum Marcum 6, 55)
Et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilææ inter medios fines Decapoleos. (Evangelium secundum Marcum 7, 31)
et si dimisero eos jejunos in domum suam, deficient in via: quidam enim ex eis de longe venerunt. (Evangelium secundum Marcum 8, 3)
Et interrogavit eos: Quot panes habetis? Qui dixerunt: Septem. (Evangelium secundum Marcum 8, 5)
Erant autem qui manducaverunt, quasi quatuor millia: et dimisit eos. (Evangelium secundum Marcum 8, 9)