Fondare 2192 Risultati per: Eos
Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui: ipsum audite. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 5)
Et accessit Jesus, et tetigit eos: dixitque eis: Surgite, et nolite timere. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 7)
Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum: et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle: et aperto ore ejus, invenies staterem: illum sumens, da eis pro me et te. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 26)
Quod si non audierit eos: dic ecclesiæ. Si autem ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 17)
et secutæ sunt eum turbæ multæ, et curavit eos ibi. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 2)
Qui respondens, ait eis: Non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum et feminam fecit eos? Et dixit: (Evangelium secundum Matthaeum 19, 4)
Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret. Discipuli autem increpabant eos. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 13)
Jesus vero ait eis: Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire: talium est enim regnum cælorum. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 14)
Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 2)
Jesus autem vocavit eos ad se, et ait: Scitis quia principes gentium dominantur eorum: et qui majores sunt, potestatem exercent in eos. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 25)
Turba autem increpabat eos ut tacerent. At illi magis clamabant, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 31)
Et stetit Jesus, et vocavit eos, et ait: Quid vultis ut faciam vobis? (Evangelium secundum Matthaeum 20, 32)