Fondare 2192 Risultati per: Eos
Abominantur justi virum impium, et abominantur impii eos qui in recta sunt via. Verbum custodiens filius extra perditionem erit. (Liber Proverbiorum 29, 27)
Non est priorum memoria ; sed nec eorum quidem quæ postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo. (Liber Ecclesiastes 1, 11)
coacervavi mihi argentum et aurum, et substantias regum ac provinciarum ; feci mihi cantores et cantatrices, et delicias filiorum hominum, scyphos, et urceos in ministerio ad vina fundenda ; (Liber Ecclesiastes 2, 8)
Dixi in corde meo de filiis hominum, ut probaret eos Deus, et ostenderet similes esse bestiis. (Liber Ecclesiastes 3, 18)
Labor stultorum affliget eos, qui nesciunt in urbem pergere. (Liber Ecclesiastes 10, 15)
Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea: tenui eum, nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meæ, et in cubiculum genetricis meæ. (Canticum Canticorum 3, 4)
Sponsa. Expoliavi me tunica mea: quomodo induar illa? lavi pedes meos: quomodo inquinabo illos? (Canticum Canticorum 5, 3)
Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris meæ, ut inveniam te foris, et deosculer te, et jam me nemo despiciat? (Canticum Canticorum 8, 1)
Chorus Fratrum. Vinea fuit pacifico in ea quæ habet populos: tradidit eam custodibus ; vir affert pro fructu ejus mille argenteos. (Canticum Canticorum 8, 11)
In paucis vexati, in multis bene disponentur, quoniam Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se. (Liber Sapientiae 3, 5)
Tunc stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt, et qui abstulerunt labores eorum. (Liber Sapientiae 5, 1)
Ideo accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu Domini: quoniam dextera sua teget eos, et brachio sancto suo defendet illos. (Liber Sapientiae 5, 17)