Fondare 1607 Risultati per: Eorum
Et omnia opera illorum velut sol in conspectu Dei: et oculi ejus sine intermissione inspicientes in viis eorum. (Liber Ecclesiasticus 17, 16)
Non sunt absconsa testamenta per iniquitatem illorum, et omnes iniquitates eorum in conspectu Dei. (Liber Ecclesiasticus 17, 17)
Vidit præsumptionem cordis eorum, quoniam mala est: et cognovit subversionem illorum, quoniam nequam est. (Liber Ecclesiasticus 18, 10)
Xenia et dona excæcant oculos judicum, et quasi mutus, in ore avertit correptiones eorum. (Liber Ecclesiasticus 20, 31)
Domine, pater et dominator vitæ meæ, ne derelinquas me in consilio eorum, nec sinas me cadere in illis. (Liber Ecclesiasticus 23, 1)
Quis superponet in cogitatu meo flagella, et in corde meo doctrinam sapientiæ, ut ignorationibus eorum non parcant mihi, et non appareant delicta eorum, (Liber Ecclesiasticus 23, 2)
In multitudine disciplinæ Dominus separavit eos, et immutavit vias eorum. (Liber Ecclesiasticus 33, 11)
Dona iniquorum non probat Altissimus, nec respicit in oblationes iniquorum, nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis. (Liber Ecclesiasticus 34, 23)
Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis, sic in conspectu nostro magnificaberis in eis: (Liber Ecclesiasticus 36, 4)
ipsi vero Dominum deprecabuntur, ut dirigat requiem eorum, et sanitatem, propter conversationem illorum. (Liber Ecclesiasticus 38, 14)
Qui tenet aratrum, et qui gloriatur in jaculo, stimulo boves agitat, et conversatur in operibus eorum, et enarratio ejus in filiis taurorum. (Liber Ecclesiasticus 38, 26)
Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et jugum grave super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturæ in matrem omnium. (Liber Ecclesiasticus 40, 1)