Fondare 2391 Risultati per: Enim
pedes enim illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem. (Liber Proverbiorum 1, 16)
Si enim sapientiam invocaveris, et inclinaveris cor tuum prudentiæ ; (Liber Proverbiorum 2, 3)
et pacti Dei sui oblita est. Inclinata est enim ad mortem domus ejus, et ad inferos semitæ ipsius. (Liber Proverbiorum 2, 18)
qui enim recti sunt habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea ; (Liber Proverbiorum 2, 21)
longitudinem enim dierum, et annos vitæ, et pacem, apponent tibi. (Liber Proverbiorum 3, 2)
quem enim diligit Dominus, corripit, et quasi pater in filio complacet sibi. (Liber Proverbiorum 3, 12)
Dominus enim erit in latere tuo, et custodiet pedem tuum, ne capiaris. (Liber Proverbiorum 3, 26)
Non enim dormiunt nisi malefecerint, et rapitur somnus ab eis nisi supplantaverint. (Liber Proverbiorum 4, 16)
vita enim sunt invenientibus ea, et universæ carni sanitas. (Liber Proverbiorum 4, 22)
Ne declines ad dexteram neque ad sinistram ; averte pedem tuum a malo: vias enim quæ a dextris sunt novit Dominus: perversæ vero sunt quæ a sinistris sunt. Ipse autem rectos faciet cursus tuos, itinera autem tua in pace producet. (Liber Proverbiorum 4, 27)
favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus: (Liber Proverbiorum 5, 3)
pretium enim scorti vix est unius panis, mulier autem viri pretiosam animam capit. (Liber Proverbiorum 6, 26)