Fondare 2391 Risultati per: Enim
Ipso enim concedente pacem, quis est qui condemnet? ex quo absconderit vultum, quis est qui contempletur eum, et super gentes, et super omnes homines? (Liber Iob 34, 29)
Numquid a te Deus expetit eam, quia displicuit tibi? tu enim cœpisti loqui, et non ego: quod si quid nosti melius, loquere. (Liber Iob 34, 33)
Dixisti enim: Non tibi placet quod rectum est: vel quid tibi proderit, si ego peccavero? (Liber Iob 35, 3)
Nunc enim non infert furorem suum, nec ulciscitur scelus valde. (Liber Iob 35, 15)
Sustine me paululum, et indicabo tibi: adhuc enim habeo quod pro Deo loquar. (Liber Iob 36, 2)
Vere enim absque mendacio sermones mei, et perfecta scientia probabitur tibi. (Liber Iob 36, 4)
Cave ne declines ad iniquitatem: hanc enim cœpisti sequi post miseriam. (Liber Iob 36, 21)
Per hæc enim judicat populos, et dat escas multis mortalibus. (Liber Iob 36, 31)
Privavit enim eam Deus sapientia, nec dedit illi intelligentiam. (Liber Iob 39, 17)
Non quasi crudelis suscitabo eum: quis enim resistere potest vultui meo? (Liber Iob 41, 1)
reputabit enim quasi paleas ferrum, et quasi lignum putridum æs. (Liber Iob 41, 18)
Sumite ergo vobis septem tauros et septem arietes, et ite ad servum meum Job, et offerte holocaustum pro vobis: Job autem servus meus orabit pro vobis. Faciem ejus suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia: neque enim locuti estis ad me recta, sicut servus meus Job. (Liber Iob 42, 8)