Mosaico decorativo

Fondare 2391 Risultati per: Enim

  • memor enim esse debes, quæ et quanta pericula passa sit propter te in utero suo. (Liber Thobis 4, 4)

  • Ex substantia tua fac eleemosynam, et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere : ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini. (Liber Thobis 4, 7)

  • Præmium enim bonum tibi thesaurizas in die necessitatis : (Liber Thobis 4, 10)

  • Superbiam numquam in tuo sensu aut in tuo verbo dominari permittas : in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio. (Liber Thobis 4, 14)

  • sufficiebat enim nobis paupertas nostra, ut divitias computaremus hoc, quod videbamus filium nostrum. (Liber Thobis 5, 25)

  • Credo enim quod angelus Dei bonus comitetur ei, et bene disponat omnia quæ circa eum geruntur, ita ut cum gaudio revertatur ad nos. (Liber Thobis 5, 27)

  • Tunc dixit ei angelus : Exentera hunc piscem, et cor ejus, et fel, et jecur repone tibi : sunt enim hæc necessaria ad medicamenta utiliter. (Liber Thobis 6, 5)

  • Dicebat enim : Ne forte simili modo evenerit ei, quo et ceteris illis septem viris qui sunt ingressi ad eam. (Liber Thobis 8, 12)

  • Fecisti enim nobiscum misericordiam tuam, et exclusisti a nobis inimicum persequentem nos. (Liber Thobis 8, 18)

  • Scis enim ipse quoniam numerat pater meus dies, et si tardavero una die plus, contristatur anima ejus. (Liber Thobis 9, 4)

  • Cumque hoc placuisset ut irent, dixit Raphaël ad Tobiam : Tolle tecum ex felle piscis : erit enim necessarium. Tulit itaque Tobias ex felle illo, et abierunt. (Liber Thobis 11, 4)

  • Statimque lini super oculos ejus ex felle isto piscis, quod portas tecum : scias enim quoniam mox aperientur oculi ejus, et videbit pater tuus lumen cæli, et in aspectu tuo gaudebit. (Liber Thobis 11, 8)


"Deus quer que as suas misérias sejam o trono da Sua misericórdia." São Padre Pio de Pietrelcina