Fondare 2391 Risultati per: Enim
Omnia enim judicia ejus in conspectu meo, et præcepta ejus non amovi a me. (Liber II Samuelis 22, 23)
In te enim curram accinctus: in Deo meo transiliam murum. (Liber II Samuelis 22, 30)
Nec tanta est domus mea apud Deum, ut pactum æternum iniret mecum, firmum in omnibus atque munitum. Cuncta enim salus mea, et omnis voluntas, nec est quidquam ex ea quod non germinet. (Liber II Samuelis 23, 5)
Dixit autem David ad Gad: Coarctor nimis: sed melius est ut incidam in manus Domini (multæ enim misericordiæ ejus sunt) quam in manus hominum. (Liber II Samuelis 24, 14)
Responditque Jonathas Adoniæ : Nequaquam : dominus enim noster rex David regem constituit Salomonem : (Liber I Regum 1, 43)
Sed et filiis Berzellai Galaaditis reddes gratiam, eruntque comedentes in mensa tua : occurrerunt enim mihi quando fugiebam a facie Absalom fratris tui. (Liber I Regum 2, 7)
Tu, inquit, nosti, quia meum erat regnum, et me præposuerat omnis Israël sibi in regem : sed translatum est regnum, et factum est fratris mei : a Domino enim constitutum est ei. (Liber I Regum 2, 15)
Et ille ait : Precor ut dicas Salomoni regi (neque enim negare tibi quidquam potest) ut det mihi Abisag Sunamitidem uxorem. (Liber I Regum 2, 17)
Dixitque ei : Petitionem unam parvulam ego deprecor a te : ne confundas faciem meam. Et dixit ei rex : Pete, mater mea : neque enim fas est ut avertam faciem tuam. (Liber I Regum 2, 20)
Responditque rex Salomon, et dixit matri suæ : Quare postulas Abisag Sunamitidem Adoniæ ? postula ei et regnum : ipse est enim frater meus major me, et habet Abiathar sacerdotem, et Joab filium Sarviæ. (Liber I Regum 2, 22)
Attamen populus immolabat in excelsis : non enim ædificatum erat templum nomini Domini usque in diem illum. (Liber I Regum 3, 2)
Dabis ergo servo tuo cor docile, ut populum tuum judicare possit, et discernere inter bonum et malum. Quis enim poterit judicare populum istum, populum tuum hunc multum ? (Liber I Regum 3, 9)
