Mosaico decorativo

Fondare 2391 Risultati per: Enim

  • Inierunt autem David et Jonathas fœdus: diligebat enim eum quasi animam suam. (Liber I Samuelis 18, 3)

  • Omnis autem Israël et Juda diligebat David: ipse enim ingrediebatur et egrediebatur ante eos. (Liber I Samuelis 18, 16)

  • Qui dixit ei: Absit, non morieris: neque enim faciet pater meus quidquam grande vel parvum, nisi prius indicaverit mihi: hunc ergo celavit me pater meus sermonem tantummodo? nequaquam erit istud. (Liber I Samuelis 20, 2)

  • Et ait Jonathas: Absit hoc a te: neque enim fieri potest, ut si certe cognovero completam esse patris mei malitiam contra te, non annuntiem tibi. (Liber I Samuelis 20, 9)

  • Et addidit Jonathas dejerare David, eo quod diligeret illum: sicut enim animam suam, ita diligebat eum. (Liber I Samuelis 20, 17)

  • requiretur enim sessio tua usque perendie. Descendes ergo festinus, et venies in locum ubi celandus es in die qua operari licet, et sedebis juxta lapidem cui nomen est Ezel. (Liber I Samuelis 20, 19)

  • Et non est locutus Saul quidquam in die illa: cogitabat enim quod forte evenisset ei, ut non esset mundus, nec purificatus. (Liber I Samuelis 20, 26)

  • Omnibus enim diebus quibus filius Isai vixerit super terram, non stabilieris tu, neque regnum tuum. Itaque jam nunc mitte, et adduc eum ad me: quia filius mortis est. (Liber I Samuelis 20, 31)

  • Surrexit ergo Jonathas a mensa in ira furoris, et non comedit in die calendarum secunda panem. Contristatus est enim super David, eo quod confudisset eum pater suus. (Liber I Samuelis 20, 34)

  • et quid ageretur, penitus ignorabat, tantummodo enim Jonathas et David rem noverant. (Liber I Samuelis 20, 39)

  • Dedit ergo ei sacerdos sanctificatum panem: neque enim erat ibi panis, nisi tantum panes propositionis, qui sublati fuerant a facie Domini, ut ponerentur panes calidi. (Liber I Samuelis 21, 6)

  • Dixit autem David ad Achimelech: Si habes hic ad manum hastam aut gladium? quia gladium meum et arma mea non tuli mecum: sermo enim regis urgebat. (Liber I Samuelis 21, 8)


“É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa”. São Padre Pio de Pietrelcina