Fondare 2391 Risultati per: Enim
Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse meus frater, et soror, et mater est. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 50)
Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit: qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 12)
Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos clauserunt: nequando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 15)
Herodes enim tenuit Joannem, et alligavit eum: et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 3)
Dicebat enim illi Joannes: Non licet tibi habere eam. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 4)
navicula autem in medio mari jactabatur fluctibus: erat enim contrarius ventus. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 24)
Quarta enim vigilia noctis, venit ad eos ambulans super mare. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 25)
Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? non enim lavant manus suas cum panem manducant. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 2)
de corde enim exeunt cogitationes malæ, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiæ: (Evangelium secundum Matthaeum 15, 19)
At ille respondens, ait illis: Facto vespere dicitis: Serenum erit, rubicundum est enim cælum. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 2)
Et mane: Hodie tempestas, rutilat enim triste cælum. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 3)
Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 25)