Mosaico decorativo

Fondare 2391 Risultati per: Enim

  • Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis, et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestræ sanguine plenæ sunt. (Liber Isaiae 1, 15)

  • Confundentur enim ab idolis quibus sacrificaverunt, et erubescetis super hortis quos elegeratis, (Liber Isaiae 1, 29)

  • Projecisti enim populum tuum, domum Jacob, quia repleti sunt ut olim, et augeres habuerunt ut Philisthiim, et pueris alienis adhæserunt. (Liber Isaiae 2, 6)

  • Ecce enim Dominator, Dominus exercituum, auferet a Jerusalem et a Juda validum et fortem, omne robur panis, et omne robur aquæ ; (Liber Isaiae 3, 1)

  • Apprehendet enim vir fratrem suum, domesticum patris sui: Vestimentum tibi est, princeps esto noster, ruina autem hæc sub manu tua. (Liber Isaiae 3, 6)

  • Ruit enim Jerusalem, et Judas concidit, quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum, ut provocarent oculos majestatis ejus. (Liber Isaiae 3, 8)

  • Væ impio in malum ! retributio enim manuum ejus fiet ei. (Liber Isaiae 3, 11)

  • Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui, et principibus ejus ; vos enim depasti estis vineam, et rapina pauperis in domo vestra. (Liber Isaiae 3, 14)

  • Et creabit Dominus super omnem locum montis Sion, et ubi invocatus est, nubem per diem et fumum, et splendorem ignis flammantis in nocte: super omnem enim gloriam protectio. (Liber Isaiae 4, 5)

  • Vinea enim Domini exercituum domus Israël est ; et vir Juda germen ejus delectabile: et exspectavi ut faceret judicium, et ecce iniquitas ; et justitiam, et ecce clamor. (Liber Isaiae 5, 7)

  • Decem enim jugera vinearum facient lagunculam unam, et triginta modii sementis facient modios tres. (Liber Isaiae 5, 10)

  • Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis, et calor flammæ exurit, sic radix eorum quasi favilla erit, et germen eorum ut pulvis ascendet ; abjecerunt enim legem Domini exercituum, et eloquium sancti Israël blasphemaverunt. (Liber Isaiae 5, 24)


"O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas." São Padre Pio de Pietrelcina