Fondare 2975 Risultati per: End
Erant autem quidam gentiles, ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo. (Evangelium secundum Ioannem 12, 20)
Dixit ergo eis Jesus: Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebræ comprehendant ; et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat. (Evangelium secundum Ioannem 12, 35)
Dicit ei Philippus: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. (Evangelium secundum Ioannem 14, 8)
Dicit ei Jesus: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui videt me, videt et Patrem. Quomodo tu dicis: Ostende nobis Patrem? (Evangelium secundum Ioannem 14, 9)
Cohors ergo, et tribunus, et ministri Judæorum comprehenderunt Jesum, et ligaverunt eum. (Evangelium secundum Ioannem 18, 12)
Tunc ergo apprehendit Pilatus Jesum, et flagellavit. (Evangelium secundum Ioannem 19, 1)
Dicit ei Jesus: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum: vade autem ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum. (Evangelium secundum Ioannem 20, 17)
Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino. (Evangelium secundum Ioannem 20, 20)
Dicit eis Simon Petrus: Vado piscari. Dicunt ei: Venimus et nos tecum. Et exierunt, et ascenderunt in navim: et illa nocte nihil prendiderunt. (Evangelium secundum Ioannem 21, 3)
Ut ergo descenderunt in terram, viderunt prunas positas, et piscem superpositum, et panem. (Evangelium secundum Ioannem 21, 9)
Dicit eis Jesus: Afferte de piscibus, quos prendidistis nunc. (Evangelium secundum Ioannem 21, 10)
Ascendit Simon Petrus et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. Et cum tanti essent, non est scissum rete. (Evangelium secundum Ioannem 21, 11)
