Fondare 2975 Risultati per: End
In illa hora, qui fuerit in tecto, et vasa ejus in domo, ne descendat tollere illa: et qui in agro, similiter non redeat retro. (Evangelium secundum Lucam 17, 31)
Duo homines ascenderunt in templum ut orarent: unus pharisæus et alter publicanus. (Evangelium secundum Lucam 18, 10)
Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur. (Evangelium secundum Lucam 18, 14)
Quo audito, Jesus ait ei: Adhuc unum tibi deest: omnia quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me. (Evangelium secundum Lucam 18, 22)
Assumpsit autem Jesus duodecim, et ait illis: Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quæ scripta sunt per prophetas de Filio hominis: (Evangelium secundum Lucam 18, 31)
Factum est autem, cum appropinquaret Jericho, cæcus quidam sedebat secus viam, mendicans. (Evangelium secundum Lucam 18, 35)
Et præcurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret eum: quia inde erat transiturus. (Evangelium secundum Lucam 19, 4)
Et cum venisset ad locum, suspiciens Jesus vidit illum, et dixit ad eum: Zachæe, festinans descende: quia hodie in domo tua oportet me manere. (Evangelium secundum Lucam 19, 5)
Et festinans descendit, et excepit illum gaudens. (Evangelium secundum Lucam 19, 6)
Et his dictis, præcedebat ascendens Jerosolymam. (Evangelium secundum Lucam 19, 28)
Et ingressus in templum, cœpit ejicere vendentes in illo, et ementes, (Evangelium secundum Lucam 19, 45)
ostendite mihi denarium. Cujus habet imaginem et inscriptionem? Respondentes dixerunt ei: Cæsaris. (Evangelium secundum Lucam 20, 24)
