Fondare 16539 Risultati per: Eli
Et divisis sociis, irruit super eos nocte: percussitque eos, et persecutus est eos usque Hoba, quæ est ad lævam Damasci. (Liber Genesis 14, 15)
Egressus est autem rex Sodomorum in occursum ejus postquam reversus est a cæde Chodorlahomor, et regum qui cum eo erant in valle Save, quæ est vallis regis. (Liber Genesis 14, 17)
benedixit ei, et ait: Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit cælum et terram: (Liber Genesis 14, 19)
Qui respondit ei: Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem cæli et terræ, (Liber Genesis 14, 22)
quod a filo subtegminis usque ad corrigiam caligæ, non accipiam ex omnibus quæ tua sunt, ne dicas: Ego ditavi Abram: (Liber Genesis 14, 23)
exceptis his, quæ comederunt juvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Eschol et Mambre: isti accipient partes suas. (Liber Genesis 14, 24)
Dixitque Abram: Domine Deus, quid dabis mihi? ego vadam absque liberis, et filius procuratoris domus meæ iste Damascus Eliezer. (Liber Genesis 15, 2)
Addiditque Abram: Mihi autem non dedisti semen, et ecce vernaculus meus, hæres meus erit. (Liber Genesis 15, 3)
Statimque sermo Domini factus est ad eum, dicens: Non erit hic hæres tuus, sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis hæredem. (Liber Genesis 15, 4)
Eduxitque eum foras, et ait illi: Suspice cælum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei: Sic erit semen tuum. (Liber Genesis 15, 5)
Dixitque ad eum: Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldæorum ut darem tibi terram istam, et possideres eam. (Liber Genesis 15, 7)
Qui tollens universa hæc, divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit ; aves autem non divisit. (Liber Genesis 15, 10)
