Mosaico decorativo

Fondare 547 Risultati per: Elected Populus

  • Responditque populus, et ait: Absit a nobis ut relinquamus Dominum, et serviamus diis alienis. (Liber Iosue 24, 16)

  • Dixitque populus ad Josue: Nequaquam ita ut loqueris erit, sed Domino serviemus. (Liber Iosue 24, 21)

  • Dixitque populus ad Josue: Domino Deo nostro serviemus, et obedientes erimus præceptis ejus. (Liber Iosue 24, 24)

  • Ubi collisi sunt currus, et hostium suffocatus est exercitus, ibi narrentur justitiæ Domini, et clementia in fortes Israël: tunc descendit populus Domini ad portas, et obtinuit principatum. (Liber Iudicum 5, 11)

  • Igitur Jerobaal qui et Gedeon, de nocte consurgens, et omnis populus cum eo, venit ad fontem qui vocatur Harad. Erant autem castra Madian in valle ad septentrionalem plagam collis excelsi. (Liber Iudicum 7, 1)

  • Dixitque Dominus ad Gedeon: Multus tecum est populus, nec tradetur Madian in manus ejus: ne glorietur contra me Israël, et dicat: Meis viribus liberatus sum. (Liber Iudicum 7, 2)

  • Dixitque Dominus ad Gedeon: Adhuc populus multus est: duc eos ad aquas et ibi probabo illos: et de quo dixero tibi ut tecum vadat, ipse pergat ; quem ire prohibuero, revertatur. (Liber Iudicum 7, 4)

  • Cumque descendisset populus ad aquas, dixit Dominus ad Gedeon: Qui lingua lambuerint aquas, sicut solent canes lambere, separabis eos seorsum: qui autem curvatis genibus biberint, in altera parte erunt. (Liber Iudicum 7, 5)

  • Rursumque Gaal ait: Ecce populus de umbilico terræ descendit, et unus cuneus venit per viam quæ respicit quercum. (Liber Iudicum 9, 37)

  • Cui dixit Zebul: Ubi est nunc os tuum, quo loquebaris: Quis est Abimelech ut serviamus ei? nonne hic populus est, quem despiciebas? egredere, et pugna contra eum. (Liber Iudicum 9, 38)

  • Sequenti ergo die, egressus est populus in campum. Quod cum nuntiatum esset Abimelech, (Liber Iudicum 9, 42)

  • tulit exercitum suum, et divisit in tres turmas, tendens insidias in agris. Vidensque quod egrederetur populus de civitate, surrexit, et irruit in eos (Liber Iudicum 9, 43)


“Apóie-se, como faz Nossa Senhora, à cruz de Jesus e nunca lhe faltará conforto”. São Padre Pio de Pietrelcina