Fondare 398 Risultati per: Elá
a vocibus aquarum multarum. Mirabiles elationes maris ; mirabilis in altis Dominus. (Liber Psalmorum 92, 4)
Notum fecit Dominus salutare suum ; in conspectu gentium revelavit justitiam suam. (Liber Psalmorum 97, 2)
Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. (Liber Psalmorum 118, 18)
Canticum graduum David. Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me. (Liber Psalmorum 130, 1)
Et intravit in sanctificationem cum superbia, et accepit altare aureum, et candelabrum luminis, et universa vasa ejus, et mensam propositionis, et libatoria, et phialas, et mortariola aurea, et velum, et coronas, et ornamentum aureum, quod in facie templi erat: et comminuit omnia. (Liber I Maccabaeorum 1, 23)
et zelatus est legem, sicut fecit Phinees Zamri filio Salomi. (Liber I Maccabaeorum 2, 26)
Phinees pater noster, zelando zelum Dei, accepit testamentum sacerdotii æterni. (Liber I Maccabaeorum 2, 54)
Elias, dum zelat zelum legis, receptus est in cælum. (Liber I Maccabaeorum 2, 58)
Et fecerunt vasa sancta nova, et intulerunt candelabrum, et altare incensorum, et mensam, in templum. (Liber I Maccabaeorum 4, 49)
Et incensum posuerunt super altare, et accenderunt lucernas quæ super candelabrum erant, et lucebant in templo. (Liber I Maccabaeorum 4, 50)
Et posuerunt super mensam panes, et appenderunt vela, et consummaverunt omnia opera quæ fecerant. (Liber I Maccabaeorum 4, 51)
templumque in ea locuples valde, et illic velamina aurea, et loricæ, et scuta, quæ reliquit Alexander Philippi rex Macedo, qui regnavit primus in Græcia. (Liber I Maccabaeorum 6, 2)