Fondare 4364 Risultati per: Ejus
Tunc radetur nazaræus ante ostium tabernaculi fœderis cæsarie consecrationis suæ: tolletque capillos ejus, et ponet super ignem, qui est suppositus sacrificio pacificorum: (Liber Numeri 6, 18)
et armum coctum arietis, tortamque absque fermento unam de canistro, et laganum azymum unum, et tradet in manus nazaræi, postquam rasum fuerit caput ejus. (Liber Numeri 6, 19)
Ista est lex nazaræi, cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis suæ, exceptis his, quæ invenerit manus ejus: juxta quod mente devoverat, ita faciet ad perfectionem sanctificationis suæ. (Liber Numeri 6, 21)
Loquere Aaron et filiis ejus: Sic benedicetis filiis Israël, et dicetis eis: (Liber Numeri 6, 23)
Factum est autem in die qua complevit Moyses tabernaculum, et erexit illud, unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et omnia vasa ejus: (Liber Numeri 7, 1)
tollent bovem de armentis, et libamentum ejus similam oleo conspersam: bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccato: (Liber Numeri 8, 8)
Et offeret Aaron Levitas, munus in conspectu Domini a filiis Israël, ut serviant in ministerio ejus. (Liber Numeri 8, 11)
Statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum ejus, et consecrabis oblatos Domino, (Liber Numeri 8, 13)
tradidique eos dono Aaron et filiis ejus de medio populi, ut serviant mihi pro Israël in tabernaculo fœderis, et orent pro eis ne sit in populo plaga, si ausi fuerint accedere ad sanctuarium. (Liber Numeri 8, 19)
ut purificati ingrederentur ad officia sua in tabernaculum fœderis coram Aaron et filiis ejus. Sicut præceperat Dominus Moysi de Levitis, ita factum est. (Liber Numeri 8, 22)
quartadecima die mensis hujus ad vesperam, juxta omnes cæremonias et justificationes ejus. (Liber Numeri 9, 3)
non relinquent ex eo quippiam usque mane, et os ejus non confringent: omnem ritum Phase observabunt. (Liber Numeri 9, 12)