Fondare 4364 Risultati per: Ejus
Recordati sunt vero discipuli ejus quia scriptum est: Zelus domus tuæ comedit me. (Evangelium secundum Ioannem 2, 17)
Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli ejus, quia hoc dicebat, et crediderunt scripturæ et sermoni quem dixit Jesus. (Evangelium secundum Ioannem 2, 22)
Cum autem esset Jerosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa ejus, quæ faciebat. (Evangelium secundum Ioannem 2, 23)
Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat: sic est omnis qui natus est ex spiritu. (Evangelium secundum Ioannem 3, 8)
Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus: (Evangelium secundum Ioannem 3, 20)
qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta. (Evangelium secundum Ioannem 3, 21)
Post hæc venit Jesus et discipuli ejus in terram Judæam: et illic demorabatur cum eis, et baptizabat. (Evangelium secundum Ioannem 3, 22)
Et quod vidit, et audivit, hoc testatur: et testimonium ejus nemo accipit. (Evangelium secundum Ioannem 3, 32)
Qui accepit ejus testimonium signavit, quia Deus verax est. (Evangelium secundum Ioannem 3, 33)
Pater diligit Filium et omnia dedit in manu ejus. (Evangelium secundum Ioannem 3, 35)
(quamquam Jesus non baptizaret, sed discipuli ejus), (Evangelium secundum Ioannem 4, 2)
(Discipuli enim ejus abierant in civitatem ut cibos emerent.) (Evangelium secundum Ioannem 4, 8)