Fondare 4364 Risultati per: Ejus
Væ qui congregat avaritiam malam domui suæ, ut sit in excelso nidus ejus, et liberari se putat de manu mali ! (Prophetia Habacuc 2, 9)
Væ qui potum dat amico suo mittens fel suum, et inebrians ut aspiciat nuditatem ejus ! (Prophetia Habacuc 2, 15)
Quid prodest sculptile, quia sculpsit illud fictor suus, conflatile, et imaginem falsam? quia speravit in figmento fictor ejus, ut faceret simulacra muta. (Prophetia Habacuc 2, 18)
Væ qui dicit ligno: Expergiscere ; Surge, lapidi tacenti ! Numquid ipse docere poterit? ecce iste coopertus est auro et argento, et omnis spiritus non est in visceribus ejus. (Prophetia Habacuc 2, 19)
Dominus autem in templo sancto suo: sileat a facie ejus omnis terra ! (Prophetia Habacuc 2, 20)
Deus ab austro veniet, et Sanctus de monte Pharan: operuit cælos gloria ejus, et laudis ejus plena est terra. (Prophetia Habacuc 3, 3)
Splendor ejus ut lux erit, cornua in manibus ejus: ibi abscondita est fortitudo ejus. (Prophetia Habacuc 3, 4)
Ante faciem ejus ibit mors, et egredietur diabolus ante pedes ejus. (Prophetia Habacuc 3, 5)
Stetit, et mensus est terram ; aspexit, et dissolvit gentes, et contriti sunt montes sæculi: incurvati sunt colles mundi ab itineribus æternitatis ejus. (Prophetia Habacuc 3, 6)
Egressus es in salutem populi tui, in salutem cum christo tuo: percussisti caput de domo impii, denudasti fundamentum ejus usque ad collum. (Prophetia Habacuc 3, 13)
Maledixisti sceptris ejus, capiti bellatorum ejus, venientibus ut turbo ad dispergendum me: exsultatio eorum, sicut ejus qui devorat pauperem in abscondito. (Prophetia Habacuc 3, 14)
Sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die iræ Domini: in igne zeli ejus devorabitur omnis terra, quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram. (Prophetia Sophoniae 1, 18)