Fondare 4364 Risultati per: Ejus
Idcirco cadent juvenes ejus in plateis ejus, et omnes viri bellatores ejus conticescent in die illa, ait Dominus. (Liber Ieremiae 50, 30)
Et cadet superbus, et corruet, et non erit qui suscitet eum: et succendam ignem in urbibus ejus, et devorabit omnia in circuitu ejus. (Liber Ieremiae 50, 32)
Redemptor eorum fortis, Dominus exercituum nomen ejus: judicio defendet causam eorum, ut exterreat terram, et commoveat habitatores Babylonis. (Liber Ieremiae 50, 34)
Gladius ad Chaldæos, ait Dominus, et ad habitatores Babylonis, et ad principes, et ad sapientes ejus. (Liber Ieremiae 50, 35)
Gladius ad divinos ejus, qui stulti erunt: gladius ad fortes illius, qui timebunt. (Liber Ieremiae 50, 36)
Gladius ad equos ejus, et ad currus ejus, et ad omne vulgus quod est in medio ejus: et erunt quasi mulieres: gladius ad thesauros ejus, qui diripientur. (Liber Ieremiae 50, 37)
Siccitas super aquas ejus erit, et arescent, quia terra sculptilium est, et in portentis gloriantur. (Liber Ieremiae 50, 38)
Sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham, et vicinas ejus, ait Dominus, non habitabit ibi vir, et non incolet eam filius hominis. (Liber Ieremiae 50, 40)
Audivit rex Babylonis famam eorum, et dissolutæ sunt manus ejus: angustia apprehendit eum, dolor quasi parturientem. (Liber Ieremiae 50, 43)
Propterea audite consilium Domini quod mente concepit adversum Babylonem, et cogitationes ejus quas cogitavit super terram Chaldæorum: nisi detraxerint eos parvuli gregum, nisi dissipatum fuerit cum ipsis habitaculum eorum. (Liber Ieremiae 50, 45)
Hæc dicit Dominus: Ecce ego suscitabo super Babylonem et super habitatores ejus, qui cor suum levaverunt contra me, quasi ventum pestilentem: (Liber Ieremiae 51, 1)
et mittam in Babylonem ventilatores, et ventilabunt eam et demolientur terram ejus, quoniam venerunt super eam undique in die afflictionis ejus. (Liber Ieremiae 51, 2)