Fondare 4364 Risultati per: Ejus
Dominus autem irridebit eum, quoniam prospicit quod veniet dies ejus. (Liber Psalmorum 36, 13)
Apud Dominum gressus hominis dirigentur, et viam ejus volet. (Liber Psalmorum 36, 23)
Junior fui, etenim senui ; et non vidi justum derelictum, nec semen ejus quærens panem. (Liber Psalmorum 36, 25)
Os justi meditabitur sapientiam, et lingua ejus loquetur judicium. (Liber Psalmorum 36, 30)
Lex Dei ejus in corde ipsius, et non supplantabuntur gressus ejus. (Liber Psalmorum 36, 31)
Dominus autem non derelinquet eum in manibus ejus, nec damnabit eum cum judicabitur illi. (Liber Psalmorum 36, 33)
Expecta Dominum, et custodi viam ejus, et exaltabit te ut hæreditate capias terram: cum perierint peccatores, videbis. (Liber Psalmorum 36, 34)
et transivi, et ecce non erat ; et quæsivi eum, et non est inventus locus ejus. (Liber Psalmorum 36, 36)
A fortitudine manus tuæ ego defeci in increpationibus: propter iniquitatem corripuisti hominem. Et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus: verumtamen vane conturbatur omnis homo. (Liber Psalmorum 38, 12)
Beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus, et non respexit in vanitates et insanias falsas. (Liber Psalmorum 39, 5)
Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra, et non tradat eum in animam inimicorum ejus. (Liber Psalmorum 40, 3)
Dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus ; universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus. (Liber Psalmorum 40, 4)