Fondare 4364 Risultati per: Ejus
Recordamini in sempiternum pacti ejus: sermonis quem præcepit in mille generationes, (Liber I Paralipomenon 16, 15)
cum essent pauci numero, parvi et coloni ejus. (Liber I Paralipomenon 16, 19)
Cantate Domino omnis terra ; annuntiate ex die in diem salutare ejus: (Liber I Paralipomenon 16, 23)
narrate in gentibus gloriam ejus ; in cunctis populis mirabilia ejus. (Liber I Paralipomenon 16, 24)
Confessio et magnificentia coram eo: fortitudo et gaudium in loco ejus. (Liber I Paralipomenon 16, 27)
Date Domino gloriam ; nomini ejus levate sacrificium, et venite in conspectu ejus: et adorate Dominum in decore sancto. (Liber I Paralipomenon 16, 29)
Commoveatur a facie ejus omnis terra: ipse enim fundavit orbem immobilem. (Liber I Paralipomenon 16, 30)
Tonet mare et plenitudo ejus ; exsultent agri, et omnia quæ in eis sunt. (Liber I Paralipomenon 16, 32)
Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in æternum misericordia ejus. (Liber I Paralipomenon 16, 34)
Reliquit itaque ibi coram arca fœderis Domini Asaph et fratres ejus, ut ministrarent in conspectu arcæ jugiter per singulos dies, et vices suas. (Liber I Paralipomenon 16, 37)
Porro Obededom, et fratres ejus sexaginta octo: et Obededom filium Idithun, et Hosa, constituit janitores ; (Liber I Paralipomenon 16, 38)
Sadoc autem sacerdotem, et fratres ejus sacerdotes, coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon, (Liber I Paralipomenon 16, 39)