Fondare 456 Risultati per: Ehe
Et non potuerunt verbum ejus reprehendere coram plebe: et mirati in responso ejus, tacuerunt. (Evangelium secundum Lucam 20, 26)
Comprehendentes autem eum, duxerunt ad domum principis sacerdotum: Petrus vero sequebatur a longe. (Evangelium secundum Lucam 22, 54)
Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quemdam Cyrenensem venientem de villa: et imposuerunt illi crucem portare post Jesum. (Evangelium secundum Lucam 23, 26)
et lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt. (Evangelium secundum Ioannem 1, 5)
Quærebant ergo eum apprehendere: et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus. (Evangelium secundum Ioannem 7, 30)
Audierunt pharisæi turbam murmurantem de illo hæc: et miserunt principes et pharisæi ministros ut apprehenderent eum. (Evangelium secundum Ioannem 7, 32)
nonne Scriptura dicit: Quia ex semine David, et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus? (Evangelium secundum Ioannem 7, 42)
Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum: sed nemo misit super eum manus. (Evangelium secundum Ioannem 7, 44)
Adducunt autem scribæ et pharisæi mulierem in adulterio deprehensam: et statuerunt eam in medio, (Evangelium secundum Ioannem 8, 3)
et dixerunt ei: Magister, hæc mulier modo deprehensa est in adulterio. (Evangelium secundum Ioannem 8, 4)
Hæc verba locutus est Jesus in gazophylacio, docens in templo: et nemo apprehendit eum, quia necdum venerat hora ejus. (Evangelium secundum Ioannem 8, 20)
Quærebant ergo eum apprehendere: et exivit de manibus eorum. (Evangelium secundum Ioannem 10, 39)