Fondare 456 Risultati per: Ehe
numquid rugiet leo in saltu, nisi habuerit prædam? numquid dabit catulus leonis vocem de cubili suo, nisi aliquid apprehenderit? (Prophetia Amos 3, 4)
Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et comprehendet arator messorem, et calcator uvæ mittentem semen: et stillabunt montes dulcedinem, et omnes colli culti erunt. (Prophetia Amos 9, 13)
Ne loquamini loquentes ; non stillabit super istos, non comprehendet confusio. (Prophetia Michaeae 2, 6)
Nunc quare mœrore contraheris? numquid rex non est tibi, aut consiliarius tuus periit, quia comprehendit te dolor sicut parturientem? (Prophetia Michaeae 4, 9)
Et tu, Bethlehem Ephrata, parvulus es in millibus Juda ; ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israël, et egressus ejus ab initio, a diebus æternitatis. (Prophetia Michaeae 5, 2)
Tu comedes, et non saturaberis, et humiliatio tua in medio tui: et apprehendes, et non salvabis, et quos salvaveris, in gladium dabo. (Prophetia Michaeae 6, 14)
Verumtamen verba mea, et legitima mea, quæ mandavi servis meis prophetis, numquid non comprehenderunt patres vestros, et conversi sunt, et dixerunt: Sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis secundum vias nostras, et secundum adinventiones nostras, fecit nobis? (Prophetia Zachariae 1, 6)
Hæc dicit Dominus exercituum: In diebus illis, in quibus apprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium, et apprehendent fimbriam viri Judæi, dicentes: Ibimus vobiscum: audivimus enim quoniam Deus vobiscum est. (Prophetia Zachariae 8, 23)
In die illa erit tumultus Domini magnus in eis: et apprehendet vir manum proximi sui, et conseretur manus ejus super manum proximi sui. (Prophetia Zachariae 14, 13)
Cum ergo natus esset Jesus in Bethlehem Juda in diebus Herodis regis, ecce magi ab oriente venerunt Jerosolymam, (Evangelium secundum Matthaeum 2, 1)
At illi dixerunt: In Bethlehem Judæ: sic enim scriptum est per prophetam: (Evangelium secundum Matthaeum 2, 5)
Et tu Bethlehem terra Juda, nequaquam minima es in principibus Juda: ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israël. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 6)